Exhibitio Ἀγών lustratur a circulo barcinonensi

Die sexto post Idus Ianuarias Circulus Barcinonensis apud Caixaforum se congregavit ut exhibitionem de Ludis apud Antiquos (AGON) lustraret. Hora quarta postmeridiana incepimus lustrationem usque ad horam setptimam, quod omnibus visum est tempus nimis breve nam multae erant imagines spectandae mirandae.


Recitaverunt sodales compositiones, suam quisque ad occasionem ante imagines ipsas. ceteri animo grato audiebant et de rebus dubiis interrogabant. huiusmodi Aracaeli de comoedia talia luculenter scripsit, et Eulalia de pentathlone apud Graecos ea quae in vasis et amphoris monstrantur, praesertim de modo currendi quo maxime miratur. Partes fuerunt etiam Roberto qui amabiliter de balneis necnon de symposio historiam et notitiam omnibus praebuit, praesertim de ludo περὶ κότταβου. Gabriel amphoras tres de equitibus explanavit ἀκριβείᾳ enodavitque res de quadrigis. Imma de μουσικῆς instrumentis probe scripsit et Raimundus de Musis quaedam excogitavit. Judith varia de rege Mausolo disseruit, de vita et de monumentis. Item fecerunt Martina ante signa militum et Ferdinanda cum lucernam explanavit labores Herculis habentem.

Ad nova discenda et plures labores parandas in aula Pati Llimona die XVII huius mensis februarii obveniemus, sicut antea. Nolite abesse, venite frequentes!

De sessione habita die IV post Idus Decembres MMXVII

Iam post duas sessiones in Pati Llimona feliciter habitas Musaeum Archeologicum (MAC) lustravimus auribus arrectis (pace Vergili), stilum et codices et ceteras res utiles adhibentes, hora consueta. Adfuerunt etiam cum magistra Judith discipuli tres, qui non tantum oblectamenti gratia venerunt sed ut erga seipsos lucrifaceret salutatio circuli auditu ac incessu.

Inscriptiones ibi bene servatas de Lucio Minicio Natale consule, viro praestantissimo, necnon de Caio Coelio, qui primus portas turresque muro Barcinonensi extrui iussit ca. anno X a.C.n., grato animo legimus:

 C[aius] Coelius, Atisi f[ilius] / I I vir quin[quennalis] mur[os] / turres portas / fac[iendum] coer[avit] (i.e. curavit)


Sarcophagum pulcherrimum inspeximus in quo mythus de Proserpina et Cerere imaginibus enarratur, dum Imma (Vila cognomine) textu allato notitias varias de origine et significatione edocebat.


Partes fuerunt quoque Ferdinandae signum deae marmore Attico more Fidiae sculptum explananti. Opus musivum, tessellis instructum quod 'Tres Gratias' monstrat, Judith edocuit enodavit exposuit — quamquam a Musaeo paucos dies avectum. Paulo post Imma (Zapata cognomine) signum aeneum filiae Titi imperatoris luculenter descripsit: quomodo capilli ornati fuerant ut in usum illius temporis caderent, et alia multa quae hic meminisse non licebat quia  ad artem aeris perdifficilem pertinent et tanta erat copia verborum ut melius videbatur eam magistram audire quam notulas in codicillis scribere.


Fuerunt quoque partes Eulaliae, quae magnum mosaicum quadrigis nominibusque equorum, qui cursu circensi vicerant, enarravit.


Et fuerunt, in fine, partes Martinae necnon Aracoeli ut de signo Priapeo secundum naturam nos certiores facerent laudibus extollentes quod membrum virile maximum habebat, res valde miranda et ad fecunditatem augendam. Quid de Priapo Aracoeli scripserit hic legetis ut suis laboribus fruamini.

Lustratio ad finem pervenit prope aulas vitrorum mirificas quas Imma (secunda) diligenter necnon studiose ostendit, quibus omnes laetati et gavisi sumus.

Dies feriales proximos exspectantes Bonum Natalem vicissim exoptavimus et, die advesperascente, unusquisque domum suam rediit.

De prima sessione mensis octobris a. MMXVII

Nonis octobres huius cursus 2017-18 prima circuli Barcinonensis sessio habita est, qua acta, cum Plinio licet confiteri magnum proventum hominum feminarumque hunc attulisse annum. Re vera, sedecim erant magistri iuvenes necnon senes qui una sedebant in 'aula Joan Maragall' quam eis commodaverunt praefecti qui de Pati Llimona curam diligenter agunt: omnibus animo gratissimo libet meminisse.


Itaque sub vesperum totum lectiones, recitationes, disputationes, aenigmata mythologica, cantilenae quoque variae fuerunt. Priusquam desineret conventiculum et valedicendi hora perveniret, calendarium adhibimus ad sessiones insequentes —ubi quislibet cum adveniat benigne salutabitur:
- 4 nov.
- 25 nov.
- 16 dec.
- 20 ian.
- 17 febr.
- 17 mart.
- 14 apr.
- 5 mai.

Circuli sessiones redintegrantur in aedificio c.n. Pati Llimona!

Salvete pariter omnes!
Post jucundam aestatem, cursus novus incipit, redintegrantur sessiones Circuli nostri. Prima, diis juvantibus, habebitur Saturni die mensis Octobris septimo in aedificio pulcherrimo quod dicitur Pati Llimona, ab hora 16:15 ad 19:15.

More solito scripta excutiemus omnium Latinitatis aetatum, sermonesque seremus de rebus variis. Hoc anno est nobis in animo sessiones ita ordinare ut omnes ad unum loqui cogantur (ferulâ adhibitâ si necesse fuerit).

Ceterum ANIMVM INTENDITE: si qui vestrum nomen dare velitis, adhuc licet, mittite nobis:
- nomen vestrum integrum,
- numerum DNI, atque
- nomen lycei ubi laboratis
Venite frequentes! Vulgate inceptum nostrum!

De libro novo ad Latinitatem vivo modo docendam

En amici librum novum quem nondum inspicere potui.
Editus est ab opere fundato Polis, vobis fortasse jam noto propter librum ejusdem nominis ad linguam Graecam tradendam.
In pagina poteritis GRATUITO audire scapos sonoros hujus methodi.
Gaudete et utimini in lectionibus vestris!

De Colloquiis Latinis Barcinonensibus IV Praeconium

Si praeconium Catalaunicum legere cupis, hic premas.

Quando fiet cursus: a die 3º mensis Iulii usque ad diem 7um eiusdem mensis. Ab hora 4ª postmeridianâ usque ad octavam. Sed nolite timere, haudquaquam aestuabimus, conclavia aere temperato instructa erunt!

Quot horas complectitur: 20 horas

Quanti: 
80 €

Quibus est destinatus:

Magistris Latinitatis qui studeant expeditius in scholis Latine loqui.
Studiorum Vniversitatis discipulis aliisque, qui velint et Latine loqui et Latine scribere.

Vbi fiet:

In Aedibus Convalescentium Valetudinarii Sancti Pauli (Viâ Divi Antonii Mariae Claret nº 171).

Moderatrix:

Cándida Ferrero Hernández, Seminarii Scientiarum Antiquitatis et Medii Aevi Universitatis Autonomae Barcinonensis;

Magistri:

Ramon Torné Teixidó, CLB et Lycei "Ferran Casablancas", Arraonae; Javier Ortiz Cano, CLB et Lycei "Montserrat Roig", Egarae.


Commendatio

Sunt qui putent linguam Latinam tantummodo interpretando doceri posse. Nos vero eas adhibere rationes proponimus ut Latinitatem doceamus quae passim usurpantur in linguis hodiernis docendis.

Nostra quidem opinione, si quis colloquium Latinum intelligit atque Latine loqui valet, etiamsi simpliciter, melius atque expeditius scripta intelliget Latina.

Cursum igitur offerimus, ubi Latine perpetuo docetur atque participes provocabuntur ut hoc utantur sermone loquendo atque scribendo, et de semet ipsis et de scriptis Latinis omnium aetatum. Ceterum dabimus quidem operam magistri ut tirones omnia intellegant simulque ne peritiores taedio afficiantur.

Quid sit novum hoc anno

Hucusque discipuli Baccalaureatus qui probationem maturitatis subire cupiebant coacti erant legere Vergilium Plautumque. Opera nuper mutata sunt. Anno proximo fabulas nonnullas ex Ovidio decerptas necnon Terentii Adelphous legere debebunt.

Hac de causa constituimus participibus talia proponere exercitia ut et Latinitatem exerceant et illa opera “intus et in cute” intellegant et valeant postea in scholis suis nonnulla adhibere ex iis quae in cursu nostro didicerint.

Quonam modo id fiet sive modus operandi.

Scholas trademus ea methodo utentes, quae vulgo communicativa dicitur: primo provocabimus participes ut sermones serant de scriptis Latinis imaginum ope quae ad ea attineant. Deinde scripta ipsa excutiemus. Animum praesertim intendemus in verba et formulas utiliores. Postea exercitia varia proponemus exercitia quo participes expeditius atque fusius suas sententias proferre valeant.

Si nomen dare vis, hic premas.

De proximo occursu admonitus, die 16º mensis Februarii

Ad laborem quam incipimus ante paucos menses iam ut ad reliqua pergamus, nova sessio circuli barcinonensis latini agetur die Iovis XVI Februarii, apud CIC (Barcinone, Via Augusta, 205), hora quarta postmeridiana. tempus ad studium Aeneidos impendemus, quae res feliciter vortat. ibi nos revisemus, opportune adveniatis precamur quam maxime.